

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 10: Versus 12
Quercum quaerat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus,etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus saeculi aetates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum.Mystice, de caecitate Judaeorum sabbatum carnaliter observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavae diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt.Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturae oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitae, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur.